The Creation 1-35
In nova fert animus mūtātas dīcere formās
corpora; dī, coeptīs (nam vōs mūtastis et illās)
adspīrāte meīs primaque ab orīgine mundī
ad mea perpetuum dēdūcite tempora carmen!
Ante mare et terrās et quod tegit omnia caelum 5
ūnus erat tōtō nātūrae vultus in orbe,
quem dīxēre chaos: rudis indigestaque mōlēs
nec quicquam nisi pondus iners congestaque eōdem
nōn bene iūnctārum discordia sēmina rērum.
nūllus adhūc mundō praebēbat lūmina Titan, 10
nec nova crēscendō reparābat cornua Phoebe,
nec circumfusō pendēbat in āere tellus
ponderibus lībrāta suīs, nec bracchia longō
margine terrārum porrexerat Amphitrite;
utque erat et tellūs illic et pontus et āēr, 15
sīc erat īnstabilis tellūs, innabilis unda,
lūcis egēns āēr; nūllī sua fōrma manēbat,
obstābatque aliīs aliud, quia corpore in ūnō
frīgida pugnābānt calidīs, ūmentia siccīs,
mollia cum dūrīs, sine pondere, habentia pondus. 20
Hanc deus et melior lītem nātūra dirēmit.
nam caelō terrās et terrīs abscīdit undās
et liquidum spissō sēcrēvit ab āere caelum.
quae postquam ēvolvit caecōque exēmit acervō,
dissociata locīs concordī pace ligāvit: 25
ignea convexi vīs et sine pondere caelī
ēmicuit summaque locum sibi fēcit in arce;
proximus est āēr illi levitāte locōque;
dēnsior hīs tellūs elementaque grandia trāxit
et pressa est gravitāte sua; circumfluus ūmor 30
ultima possēdit solidumque coercuit orbem.
Sīc ubi dispositam quisquis fuit ille deōrum
congeriem secuit sectamque in membra coēgit,
prīncipiō terram, ne non aequālis ab omni
parte foret, magni speciem glomerāvit in orbis. 35

Notes:
11. Cornua: horn
12. Circumfusō: surrounded
14. Porrexerat: he/she/it stretched
17. Egēns: poor
19. Ūmentia: wet
22. Abscīdit: he/she/it cut off
23. Spissō: thick
24. Caecō: blind
25. Ligāvit: he/she/it tied
26. Ēmicuit: he/she/it appeared suddenly
30. Ūmor: liquid
31. Ultima: final
33. Congeriem: pile
34. Aequālis: equal
35. Glomerāvit: he/she/it gathered